- MONASTERIA
- MONASTERIAproprie cellae sunt, in quibus unus degit Monachus, Cassianus Collat. 18. c. 6. sed postea ipsa etiam Coenobia sic dicta sunt. Synodus Romana sub Eugenio II. Pontifice A. C. 826. can. 27. Abbates per Coenobia, vel, ut hôc tempore nuncupantur, Monasteria, tales constituantur, etc. Nempe ex Eremitarum, in Coenobitarum institutum abeuntium, vivendi ratione natâ, inde murisclausa, Claustra quoque, unde German. Closter, dicta sunt. De quorum origine, item e solitudinibus in Urbes translatione, vide supra in vode Monachus: Haec quemadmodum Eusebius Episcopus Vercellensis primus in Occidente in Urbesintroduxit: sic in iis postea ordinandis praecipuam navârunt operam, in Oriente quartô saeculô Basilius, in Occidente 2. saeculis post Benedictus, post quem circa 10. saeculum in plures familias hôc ordine Benedictinorum divisô, plures subinde ex iis suppullulârunt, ut numerus eorum hodie aegre iniri possit. Quae ratio fuerit primorum Monasteriorum, ex iis, quae in voce Monachus dicta, ex parte videre est: Erant namque officinae ieiunii, vigiliarum, precum, beneficentiae, charitatis et laboris, insuperque Studiosorum scholae ac phrontisteria; E' quibus bene exercitatis exire licebat ad matrimonium, ad Rem publ. ad Ecclesiam. Erasmô iudice, Monasteria dicebantur olim Episcoporum aedes, in quas se recipiebant a popularibus feriati negotiis, ut ibi sacras docerent literas, et Iuventutem ad pietatem instituerunt: unde hodieque Ecclesiae, quae Collegia et Capitula habebant, Monasteria, et German. das Munster vocantur. In tali Monasterio, intra Hipponensem Ecclesiam exstructor, habitabat Augustinus, cum tamen nec ipse Monachus fuerit, nec Monachi inde prodierint; sed Clerici potius ac Presbyteri essent, qui ibidem edocti, Collegae erant Episcopi in officio Pastorali, vel in Episcopos deligebantur. Postea, cum non omnes Episcopi apti essent, ut in istiusmodi coetibus Iuventutem erudirent, laboratum fuit, ut in Ecclesiis, ubi Episcopalis esset cathedra, Scholae essent talium, unde coetus Canonicorum emerserunt, quieas regerent: tumque, ut Collegiis hisce Episcopi, ita Monasteriis Abbates, praesse coeperunt; sed et sic mansêre Monasteria Scholae, ubi literae ac pietas docebantur: quibus ideo Basilius (qui sponte Eusebio Episcopo cedens, in Monasterium Ponti se recipiebat, Monachos ibi docturus, et per Ponti urbes Monasteria instituebat, aut vetera repurgabat) ut in Scholis fieri amat, leges dedit, in iisque Asceticos suos sermones habuit. Praecipue in ea migrârunt bonae literae, ex quo tempore publicae Scholae per Gothos et Vandalos A. C. 410. exin per Hunnos, Francos et Alemannos, dissipatae ac penitus sublatae fuêre: quô tempore in Coenobiis hisce et literae et literarum Auctores, grassante illô Barbariei diluviô, maxima ex parte conservata fuêre: Prout inter alia Corbeiensis Monasterii scriniis utilissimi Scriptores non pauci, qui ex iis primum editi fuêre, debentur. Adeo ut Artium, quâ divinarum, quâ humanarum conservatio, imo Europae conversio, illis Monasteriis non immeritô adscribendasit; cum in illis, ut communibus Scholis, homines erudirentur, quo Ecclesiis Gentiumque conversioni ut iliter praefici possent. Inde itaque producti Bonifacii, Rabani, Bedae. etc. Atque hic Caroli M. inprimis heroicus animus emicuit, qui, ut universam Europam fere implevit Episcopatibus Academiisque, ita et de Monasteriis ac Collegiis illi prospexit, quae Ecclesiarum essentseminaria: Constituit proin, ut in singulis Monasteriis atque Episcopiis scholae essent, ubi ingenuorum servorumque filii Grammaticam, Musicam et Arithmeticam, inprimis vero Scripturam Sacram docerentur. Adeo, ut sicut Basilii Augustinique aevôAsia et Africa, ita Caroli M. tempore, Europa referta esset huiusmodi Musarum domiciliis et omnigenarum Virtutum Gymnasiis: ac sicut primo ex hominibus illiteratis Monasteria constabant, tum etiam literatis placerent, translatis eo Artium et Pietatis studiis, unde Eccletiarum Pastores ac Ministri prodirent. Hinc olim in Anglia, in sollennioribus Monasteriis Scholas Praelati habebant, cum necdum essent publica Gymnasia: E Graecia quoque Viri docti in Galliam venientes, sub Pipino et Carolo M. in Monasteria, ut ibi docerent, missi sunt. Similiter Augiae Monasterium Barones Principesque educabat, qui inde ad coniugium transituri et Rem publ. recturi, cum tempus erat, sunt egressi. Eadem Lirinensis Coenobii, in maris Ligustici Insula Lerina, quae hodie S. Honorati dicitur, ratio fuit: nec non Coenobii Fuldensis, in Germania, quod mexime sub Rabano Mauro Abbate, illiusque contubernali Haymone, ut et Walafrido Strabo, omnis eruditionis penu est habitum. Postquam vero varia Collegia, Academiarum Scholarumque iam fundatarum additamenta ac complementa oriri coeperunt, qualia unicum in Anglia Oxonium hodieque complura habet, unicaque Lutetia 54. iam numerat, Monasteriorum nomen sensim eviluit, et divitiis aucta laborem studiumque excutere coeperunt, circa A. C. 1000. doncc ortu Monachorum mendicantium circa A. C. 1200. nova iis plane facies inducta est. Tum enim in iis doceri Philosophia coepit Theologiae permixta, quae quod in Scholis illis Theologicis doceretur, Scholasticae invenit nomen: apud Graecos, Auctore Ioh. Damascenô; apud Latinos, Petrô Lombardô episcopô Parisinô, circa A. C. 1145. cuius libri, quibus novâ Methodô Theologiam tradidit, sequentibus saeculis pro regula et norma Theologiae habiti, et Patres et Doctores Ecclesiae Scripturae S. aequiparati sunt, Aristoteles quoque magnam impetravit dignationem. Donec, sub Alberto M. Ratisbonensi Episcopo circa A. C. 1220. praeter Patrum scripta, in Theologiam, Aristotelis Philosophia invecta, auctoritatis fastigium conscendit, ut non solum omnia Monasteria in ea sola desudarent, sed et textus huius Philosophi S. Scripturae vices in contionibus ad populum aliquibus in locis subierit. Successit tertia aetas, quae a Durando de S. Portiano ab A. C. 1320. usque ad Gabrielem Biel saecul. superior. extenditur, quô temporis intervallô Aristotelis et Lombardi, Sententiarum Magistri Commentatores, in Occamistas seu Nominales, Scotistas seu Reales, Thomistas, Albertistas etc. divisi, hisce tricis tempus fefellêre. In primaevum itaque statum meritô Monasteria saeculi praeteriti Reformatores restituere omni nisu allaborârunt, plurimisque in locis perfecerunt, ut ex prima fundatorum intentione verae pietatis doctrinaeque exercitiis, et sincerae Iuventutis culturae velut ex postliminio vacarent. Quod Iohannem Hilten, Isenacensem, virum pium et ipsum Franciscanum saeculô 15. praedixisse ferunt. Sic Magdeburgense Monasterium in Scholam Iuventutis, Monasterium Augustinianorum Heidelbergae, in Sapientiae Collegium; Coenobium Fratricellorum Lugduni Batav. in Theologiae Collegium Ecclesiarumque Seminarium etc. versum est: ut de aliis innumeris nil addam, vide Franc. Burmannum in Orat. Inaugur. de Collegiis, et supra voce Collegium item Episcopium, infra quoque Semnium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.